Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1 Cic. Acad. Pos. 2 () >>Cic. Acad. Pos. 3

2 LIBER SECUNDUS atqui si id crederemus, non egeremus [Note] perpendiculis non [Note] normis non regulis. quid lunae quae liniamenta sint [Note] potesne dicere [ne], cuius et nascentis et inseniscentis [Note] alias hebetiora alias acutiora videntur cornua. [Note] quid tam planum videtur quam mare; e quo etiam [Note] aequor [Note] illud poetae vocant in aqua remum integrum quasi fractum videmus [Note]

-- --

quid mare nonne caeruleum? at eius [Note] unda cum est pulsa remis, purpurascit, [Note] et quidem aquae tinctum quodam modo [Note] et infectum [Note] [Note] alius adultis, alius [Note] valentibus [Note] alius aegris, [Note] alius siccis alius vinulentis Si quando enim nos demersimus ut qui urinantur, [Note] aut nihil superum aut obscure admodum cernimus quibus etiam alabaster [Note] plenus unguenti putre esse [Note] videtur nihil ab homnine percipi posse, nihilque reianzere sapienti nisi diligentissimam inquisitionem veritatis propterea quia si incertis rebus esset assensus etiam si fortasse verae forent liberari errore non posset, quae maxima est culpa sapientis. [Note] quae [Note] cum similitudine veri [Note] concinere [Note] [Note] maxime [Note] sibi videretur probabile vel veri simile ..., quod nos ad agendum

-- --

sine adsensione potest invitare; sine adsensione autem dico ut id quod agimus non opinemur verum esse aut nos id scire arbitremur, agamus tamen.... talia mihi videntur omnia quae probabilia vel veri similia putavi nominanda; quae tu si alio nomine vis vocare, nihil 5 repugno; satis enim mihi est te iam bene accepisse quid dicam, id est quibus rebus haec nomina imponam; non enim vocabulorum opificem sed rerum inquisitorem decet esse sapientem. [Note] frangere avaritiam, scelera ponere, [Note] vitam suam exponere [Note] ad imitandum [Note] iuventuti qui enim serius honores adamaverunt, vix admittuntur [Note] ad eos nec satis commendati multitudini possunt esse. Academico sapienti ab omnibus ceterarum sectarim qui sibi sapientes videntur secundas partes dari, cum

-- --

primas sibi quemque vindicare necesse sit; ex quo posse probabiliter confici eum recte primum esse iudicio suo qui omnium ceterorum iudidio sit secundus. fac enim verbi causa Stoicum adesse sapientem; nam contra eos potissmium Academicorum exarsit ingenium. ergo Zeno vel Chrysippus si interrogetur [Note] qui sit sapiens, respondebit eum esse quem ipse descripserit; contra Epicurus vel quis alius adversariorum negabit suumque potius peritissimum voluptatum aucupem sapientem esse contended. inde ad iurgium. clamat Zeno et tota illa porticus tumultuatur, hominem natum ad nihil aliud esse quam honestatem, ipsam suo splendore ad se animos ducere nullo prorsus commodo extrinsecus posito et quasi lenocinante mercede, voluptatemque illam Epicuri solis inter se pecoribus esse commune, in quorum societatem et hominem et sapientem trudere nefas esse. contra ille convocata de hortulis in auxilium quasi Liber turba temulentorum quaerentium tamen [Note] quem incomptis unguibus bacchantes asperoque ore discerpant, voluptatis nomen suavitatem quietem teste populo exaggerans instat acriter ut nisi ea beatus nemo esse posse videatur. in quorum rixam si Academicus incurrerit, utrosque audiet trahentes se ad suas partes, sed si in illos aut in istos concesserit, ab eis quos deseret insanus imperitus temerariusque clamabitur. itaque cum et hac et illac aurem diligenter admoverit, interrogatus quid ei videatur dubitare se dicet. roga nunc Stoicum qui sit melior. Epicurusne qui delirare illum clamat, an Academicus qui sibi adhuc de re tanta deliberandum esse pronuntiat: nemos dubitat Academicum praelatum iri. rursus te ad illum converte et quaere quem magis amet, Zenonem a quo bestia vocatur, an Arcesilan

-- --

a quo audit 'tu fortasse verum diois sed requiram diligentius': nonne apertum est totam illam porticum insanam, Academicos autem prae illis modestos cautosque homines videri Epicuro? [Note] (Academicis) morem fuisse occultandisententiam suam, nec eam cuiquam nisi qui secum ad senectutem usque vixissent aperire consuesse. [Note]



Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1 Cic. Acad. Pos. 2 () >>Cic. Acad. Pos. 3

Powered by PhiloLogic